STAGONIA

STAGONIA
STAGONIA
thuris genus est, apud Plin. l. 34. c. 11. Graece ςταγονίας. Nempe sic vocatum est tus masculum, et Arabicum, ἀπὸ τῆς ςταγόνος, agutta, quod rotundum guttatim manans effflueret; seu in totunda gutta penderet, hinc ἀτομος quoque, quod naturâ non arte incisionis talem formam accipsseret. Uti contra Indicum, quod abundantius manabat, ita ut plerumque grana singula manum implerent, in quadras scindebatur, quae volutando concutiendoque in aliquo fictili rotundae evadebant. Vide Salmas. ad Solin. p. 508. et 509. ut et supra in voce Nataf.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ATOMUS — apud Plin. l. 12. c. 14. thuris genus est, quod et stagonia, Graeci stagoniam et atomum tali modo appellant, minorem autem orobiam. Nempe Indici thuris, de quo ibi loquitur, grana, quod magna essent, nec rotunda, ea in cubos ac tesser as divisa… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”